- HANSA
- HANSAvox prisca Germ. i. e. foedus concilium, unde Hanseaticae civitates nomen traxêre: quamvis alii a mari, ubi praecipuae earum sitae, quasi an der see vocitatas illas malint. Continentur hoc foedere non tantum civitates immediatae, sed et aliae; etiam extra Imperii limites sitae, Initum foedus hoc, pro securitate commerciorum, post confectum bellum Danicum, circa A. C. 1260. et firmius coiit, A. C. 1270. Aliis, ad A. C. 1206. imo altius ad A. C. 920. quo Henricus Auceps palabundos Hunnos ad Danubium propulit, eius primordia referentibus. A sinu Finnico usque ad Rheni ostia civitates extensae, etiam alias in societatem admisêrunt, quae nempe ius claudendi et aperiendi portas suas haberent. Undetantopere foedus mox crevit, ut sub Henrico III. Angliae Rege 62. civitates in hoc corpus coaluerint; quibus postmodum quaruor aliae accessêre. Divisum est in 4. classe, membra seu Metropoles, Lubecensem, Coloniensem, Brunsvicensem et Borussiacam, cuius Dantiscum; sicut totius corporis Lubeca caput est: Vide infra. Praeterea quatuor habuêrunt emporia civitates hae, Londinum in Britannia, Brugas in Belgio, Novigradiam in Russia, et Bergas in Norvegia. Gubernata primo Aristocratice Societas fuit, cum ingentr mercatorum commodo, dein de Principe Teutonico tamquam capite constituendo deliberatum est, fuitqueve honor hic Magno Borussiae Magistre delatus. Tandem a variis Principibus Regibusque expetita dignitas, exiguo societatis emolumento: quae classe olim opibusque potentissima hodie plurimum imminuta est, a quo post A. C. 1500. decrescere coepit. Vide Angelium Werdenhagen in Centon Waremundum ab Ehrenberg de Foederibus l. 2. c. 2. n. 44. Conringium de foedere Hansico exercit. qui Flandrorum et Hollandorum mercaturae et rei nauticae studium Hansicis multum detrimenti attulisse docet: Sic enim interceptus monopolii fructus, et mox praecipua nautici commercii vis ab illis ad Hollandos transiit. De quaestione An foedus hoc licitum Legibus atque Constitutiombus Imperii sit? Vide Limnaeum Enucl. l. 4. c. 1. certe Contingius modo laudatus non minimum id Imperii labem arguere, quod adeo ingens societas nullâ auctoriatate publicâ coieri, asserit, loco laudato. Interim a variis Imperatoribus foedus hoc confirmatum ostendunt alii: Apud eund. Vide Hanzcaticae urbes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.